- CONTUS
- CONTUSapud Papinium Statium, l. 2. Achill. v. 418.----- didici quô Paeones arma rotatu,Quô Macetae sua gesta citent, quô turbine contumSauromates -----longa hasta est, veteri Scholiastae. Certe Contos equestres fuisse hastas Sarmatarum, docet Tacitus, l. 2. Histor. c. 79. Mirum dictu, ut sit omnis Sarmatarum virtus velut extra ipsos. Nihil ad pedestrem pugnam tam ignavum, ubi per turmas advenêre, vix ulla acies obstiterit. Sed tum humidô die et solutô gelu, neque conti, neque gladii, quos praelongos utraque manu regunt, usui etc. Val. Flaccus, l. 6. v. 161.----- Comitumque celer mutator equorumMaesus; et ingentis frenator Sarmata conti.Vide quoque Claudian. Stilic. l. 1. v. 111. et plura hanc in rem apud Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium, Achilleidos loc. cit. Sed et ad ludos contorum usus. Illos enim θαυματοποιοὺς quosdam in fronde portâsse, alios illorum iactu dexteritatem suamostendisse, diximus supra in vocibus Cindalopaectes et Contopaectes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.